monumenta.ch > Augustinus > 26.46
Augustinus, De Trinitate, 15XXVI 45 <<<     >>> XXVI 47

Augustinus, De Trinitate, 15, XXVI 46

1 Quid vero fuerit causae ut post resurrectionem suam et in terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, hoc ego existimo quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris qua diligamus deum et proximum secundum duo illa praecepta in quibus tota lex pendet et prophetae. Hoc significans dominus Iesus bis dedit spiritum sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum de caelo propter dilectionem dei. Et si forte alia ratio reddatur de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum datum cum insufflasset Iesus de quo mox ait: Ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere non debemus. Ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die pentecostes, id est post dies decem quam dominus ascendit in caelum.
2 Quomodo ergo deus non est qui dat spiritum sanctum? Immo quantus deus est qui dat deum? Neque enim aliquis discipulorum eius dedit spiritum sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat ecclesia. Denique et Simon magus offerens apostolis pecuniam, non ait: Date et mihi hanc potestatem ut 'dem spiritum sanctum,' sed: cuicumque, inquit, imposuero manus accipiat spiritum sanctum, quia neque scriptura superius dixerat: 'Videns autem Simon quod apostoli darent spiritum sanctum,' sed dixerat: Videns autem Simon quod per impositionem manuum apostolorum datur spiritus sanctus.
3 Propter hoc et dominus ipse Iesus spiritum sanctum non solum dedit ut deus sed etiam accepit ut homo, propterea dictus est plenus gratia. Et manifestius de illo scriptum est in actibus apostolorum: Quoniam unxit eum deus spiritu sancto, non utique oleo visibili sed dono gratiae quod visibili significatur unguento quo baptizatos ungit ecclesia. Nec sane tunc unctus est Christus spiritu sancto quando super eum baptizatum velut columba descendit; tunc enim corpus suum, id est ecclesiam suam, praefigurare dignatus est in qua praecipue baptizati accipiunt spiritum sanctum. Sed ista mystica et invisibili unctione tunc intellegendus est unctus quando verbum dei caro factum est, id est quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis deo verbo est in utero virginis copulata ita ut cum illo fieret una persona. Ob hoc eum confitemur natum de spiritu sancto et virgine Maria. Absurdissimum est enim ut credamus eum cum iam triginta esset annorum (eius enim aetatis a Iohanne baptizatus est) accepisse spiritum sanctum, sed venisse ad illud baptisma sicut sine ullo omnino peccato ita non sine spiritu sancto. Si enim de famulo eius et praecursore ipso Iohanne scriptum est: Spiritu sancto replebitur iam inde ab utero matris suae, quoniam quamvis seminatus a patre, tamen spiritum sanctum in utero formatus accepit, quid de homine Christo intellegendum est vel credendum cuius carnis ipsa conceptio non carnalis sed spiritalis fuit? In eo etiam quod de illo scriptum est, quod acceperit a patre promissionem spiritus sancti et effuderit utraque natura monstrata est, et humana scilicet et divina. Accepit quippe ut homo, effudit ut deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro; effundere autem super alios non utique possumus, sed ut hoc fiat deum super eos a quo id efficitur invocamus.
Augustinus HOME

bke14.183r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik